anglicanguide.com v0.1

The Thirty-Nine Articles · Earlier and related versions

Latin Articles (1563)

The Convocation text of 1563 in its first printed Latin edition; the English 1571 is its authorised translation. Article XXIX (of the wicked) was withheld from print in 1563.

Source: Articuli de quibus in synodo Londinensi anno 1562 (London: Reginald Wolfe, 1563), in Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. III (1877); via CCEL. Public domain.

I. De Fide in Sacrosanctam Trinitatem.

Vnus est viuus et uerus Deus æternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immensæ potentiæ, sapientiæ ac bonitatis: creator et conseruator omnium tum uisibilium tum inuisibilium. Et in Vnitate huius diuinæ naturæ tres sunt Personæ, eiusdem essentiæ, potentiæ, ac æternitatis, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

Compare: Article I

II. Verbum Dei uerum hominem esse factum.

Filius, qui est uerbum Patris ab æterno à Patre genitus uerus et æternus Deus, ac Patri consubstantialis, in utero Beatæ uirginis ex illlus substantia naturam humanam assumpsit: ita ut duæ naturæ, diuina et humana integrè atque perfectè in unitate personæ, fuerint inseparabiliter coniunctæ: ex quibus est vnus CHRISTVS, verus Deus et verus Homo: qui uerè passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, ut Patrem nobis reconciliaret, essetque [hostia] non tantùm pro culpa originis, uerum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

Compare: Article II

III. De Descensu Christi ad Inferos.

Qvemmadmodum Christus pro nobis mortuus est et sepultus, ita est etiam credendus ad Inferos descendisse.

Compare: Article III

IV. Resurrectio Christi.

Christus vere a mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanæ naturæ pertinentibus, recepit, cum quibus in cœlum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad iudicandos [omnes] homines reuersurus sit.

Compare: Article IV

V. De Spiritu sancto.

Spiritus sanctus, à patre et filio procedens, eiusdem est cum patre et filio essentiæ, maiestatis, et gloriæ, uerus, ac æternus Deus.

Compare: Article V

VI. Divinæ Scripturæ doctrina sufficit ad salutem.

Scriptura sacra continet omnia quæ sunt ad salutem necessaria, ita ut quicquid in ea nec legitur, neque inde probari potest, non sit à quoquam exigendum, ut tanquam Articulus fidei credatur, aut ad necessitatem salutis requiri putetur.

Sacræ Scripturæ nomine eos Canonicos libros Veteris et Novi testamenti intelligimus, de quorum autoritate in Ecclesia, nunquam dubitatum est.

Catalogus librorum sacræ Canonicæ scripturæ Veteris Testamenti.

Genesis; Exodus; Leviticus; Numeri; Deuteronom; Iosue; Iudicum; Ruth; 2 Regum; Paralipom. 2; 2 Samuelis; Esdræ; Hester; Iob; Psalmi; Prouerbia; Ecclesiastes; Cantica; Prophetæ maiores; Prophetæ minores.

Alios autem Libros (ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla uitæ et formandos mores, illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet: ut sunt Tertius et quartus Esdræ.

Sapientia; Iesus filius Syrach; Tobias. .Iudith; Libri Machabæorum. 2.

Noui Testamenti Libros omnes (ut uulgo recepti sunt) recipimus et habemus pro Canonicis.

Compare: Article VI

VII. De Veteri Testamento.

Testamentum vetus Nouo contrarium non est, quandoquidem tam in veteri quam nova, per Christum, qui vnicas est mediator Dei et hominum, Deus et Homo, æterna vita humano generi est proposita. Quare malè sentiunt, qui veteres tantum in promissiones temporarias sperasse confingunt. Quanquam Lex à Deo data per Mosen, quoad Ceremonias et ritus, Christianos non astringat, neque ciuilia eius præcepta in aliqua Republica necessariò recipi debeant: nihilominus tamen ab obedientia mandatorum, quæ Moralia vocantur, nullus quantumius Christianus, est solutus.

Compare: Article VII

VIII. Symbola tria.

Symbola tria, Nicænum, Athanasij, et quod vulgo Apostolicum appellatur, omnino recipienda sunt et credenda. Nam firmissimis Scripturarum testimonijs probari possunt.

Compare: Article VIII

IX. Peccatum Originale.

Peccatum originis non est (et fabulantur Pelagiani) in imitatione Adami situm, sed est vitium et deprauatio naturæ cuiuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati, qua fit, vt ab originali iustitia quàm longissime distet, ad malum sua natura propendeat, et caro semper aduersus spiritum concupiscat. Vnde in vno quoque nascentium, iram Dei atque damnationem meretur. Manet etiam in renatis hæc naturæ deprauatio; qua fit, ut affectus carnis, græce σαρκός, (quod alij sapientiam, alij sensum, alij affectum, alij studium [carnis] interpretantur) legi Dei non subjiciatu. Et quanquàm renatis et credentibus nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere Concupiscentiam fatetur Apostolus.

Compare: Article IX

X. De Libero Arbitrio.

Ea est hominis post lapsum Adæ conditio, ut sese naturalibus suis viribus et bonis operibus ad fidem et invocationem Dei conuertere ac præparare non possit: Quare absque gratia Dei, quæ per Christum est, nos præueniente, ut uelimus, et cooperante dum volumus, ad pietatis opera facienda, quæ Deo grata sint et accepta, nihil valemus.

Compare: Article X

XI. De Hominis Iustificatione.

Tantùm propter meritum Domini ac Seruatoris nostri Iesu Christi, per fidem, non propter opera et merita nostra, iusti coram Deo reputamur: Quare sola fide nos iustificari, doctrina est saluberrima, ac consolationis plenissima: ut in Homilia de Iustificatione hominis fusiùs explicatur.

Compare: Article XI

XII. De bonis Operibus.

Bona opera quæ sunt fructus fidei et iustificatos sequuntur, quanquam peccata nostra expiari et diuini iudicij seueritatem ferre non possunt, Deo tamen grata sunt et accepta in Christo, atque ex uera et uiua fide necessario profluunt, ut plane ex illis, æque fides uiua cognosci possit, atque arbor ex fructu iudicari.

Compare: Article XII

XIII. Opera ante Iustificationem.

Opera quæ fiunt ante gratiam Christi, et spiritus eius afflatum, cum ex fide Iesu Christi non prodeant, minimè Deo grata sunt: neque gratiam (ut multi uocant) de congruo merentur: Imo cum non sint facta ut Deus illa fieri uoluit et præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.

Compare: Article XIII

XIV. Opera Supererogationis.

Opera quæ supererogationis appellant, non possunt sine arrogantia et impietate prædicari. Nam illis declarant homines non tantum se Deo reddere quæ tenentur sed plus in eius gratiam facere quam deberent: cum apertè Christus dicat: Cum feceritis omnia quæcunque præcepta sunt uobis, dicite: Serui inutiles sumus.

Compare: Article XIV

XV. Nemo præter Christum sine peccato.

Christus in nostræ naturæ ueritate per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, à quo prorsus erat immunis, tum in carne tum in spiritu. Venit, ut Agnus absque macula esset, qui mundi peccata per immolationem sui semel factam, tolleret: et peccatum (ut inquit Ioannes) in eo non erat. Sed nos reliqui, etiam baptizati, et in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes: Et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

Compare: Article XV

XVI. De Lapsis post Baptismum.

Non omne peccatum Mortale post baptismum uoluntarie perpetratum, est peccatum in Spiritum sanctum et irremissible. Proinde lapsis à baptismo in peccata, locus pœnitentia non est negandus. Post acceptum spiritum sanctum, possumus à gratia data recedere atque peccare, denuóque per gratiam Dei resurgere ac respiscere. Ideóque illi damnandi sunt, qui se quamdiu hic viuant, amplius non posse peccare affirmant, aut verè resipiscentibus pœnitentiæ locum denegant.

Compare: Article XVI

XVII. De Prædestinatione et Electione.

Prædestinatio ad uitam, est æternum Dei propositum, quo ante iacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decreuit, eos quos in Christo elegit ex hominum genere, à maledicto et exitio liberare, atque ut uasa in honorem efficta, per Christum ad æternam salutem adducere: Vnde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi spiritu eius opportuno tempore operante, secundum propositum eius uocantur: uocationi per gratiam parent: iustificantur gratis: adoptantur in filios; vnigeniti Iesu Christi imagini efficiuntur conformes: in bonis operibus sanctè ambulant: et demùm ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam fœlicitatem.

Quemadmodum Prædestinationis et Electionis nostræ in Christo pia consideratio, dulcis, suauis et ineffabilis comolationis plena est verè pijs et his qui sentiunt in se uim spiritus CHRISTI, facta carnis et membra quæ adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad cœlestia et superna rapientem, tum quia fidem nostram de æterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum uehementer accendit; ita hominibus curiosis, carnalibus, et spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuò versari Prædestinationis Dei sententiam, pernitiosissimum, est præcipitium, unde illos Diabolus protrudit, uel in desperationem, uel in æquè pernitiosam impurissimæ vitæ securitatem.

Deinde promissiones diuinas sic amplecti oportet, ut nobis in Sacris literis generaliter propositæ sunt: ut Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in uerbo Dei habemus disertè reuelatam.

Compare: Article XVII

XVIII. Tantum in nomine Christi speranda est æterna salus.

Svnt illi anathematizandi qui dicere audent, vnumquemque in Lege aut secta quam profitetur, esse seruandum: modo iuxta illam et lumen naturæ accurate vixerit: cùm sacræ literæ tantum Iesu Christi nomen prædicent, in quo saluos fieri homines oporteat.

Compare: Article XVIII

XIX. De Ecclesia.

Ecclesia Christi visibilis. est cœtus fidelium, in quo uerbum Dei purum prædicatur, et sacramenta, quoad ea quæ necessario exiguntur, iuxta Christi institutum recte administrantur.

Sicut errauit ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina et Antiochena: ita et errauit Ecclesia Romana, non solùm quoad agenda et cæremoniarum, ritus, uerum in hijs etiam quæ credenda sunt.

Compare: Article XIX

XX. De Ecclesiæ autoritate.

Habet Ecclesia Ritus statuendi ius, et in fidei controuersijs autoritatem, quamuis Ecclesiæ non licet quicquam instituere, quod verbo Dei scripto aduersetur, nec unum scripturæ locum sic exponere potest, ut alteri contradicat. Quare licet Ecclesia sit diuinorum librorum testis et conseruatrix, attamen vt aduersus eos nihil decernere, ita præter illos nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.

Compare: Article XX

XXI. De autoritate Conciliorum Generalium.

Generalia Concilia sine iussu et uoluntate principum congregari non possunt, et vbi conuenerint, quia ex hominibus constant, qui non omnes spiritu et uerbis Dei reguntur, et errare possunt, et interdum errarunt, etiam in hijs quæ ad normam pietatis pertinent: ideo quæ ab illis constituuntur, ut ad salutem, necessaria, neque robur habent, neque autoritatem, nisi ostendi possint è sacris literis esse desumpta.

Compare: Article XXI

XXII. De Purgatorio.

Doctrina Romanensium de Purgatorio, de Indulgentijs, de veneratione et adoratione tum Imaginum tum Reliquiarum, nec non de inuocatione Sanctorum, res est futilis, inaniter conficta, et nullis Scripturarum testimonijs innititur, imo verbo Dei contradicit.

Compare: Article XXII

XXIII. Nemo in Ecclesia ministret nisi uocatus.

Non licet cuiquam sumere sibi munus publicè prædicandi, aut administrandi Sacramenta, in Ecclesia, nisi prius fuerit ad hæc obeunda legitimè uocatus et missus. Atque illos, legitimè uocatos et missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas uocandi Ministros atque mittendi in uineam Domini publicè concessa est in Ecclesia, cooptati fuerint et asciti in hoc opus.

Compare: Article XXIII

XXIV. Agendum est in Ecclesia lingua quæ sit populo nota.

Lingua populo non intellecta publicas in ecclesia preces peragere, aut Sacramenta administrare, verbo Dei et primitiuæ Ecclesiæ consuetudini planè repugnat.

Compare: Article XXIV

XXV. De Sacramentis.

Sacramenta à Christo instituta, non tantum sunt notæ professionis Christianorum, sed certa quædam potius testimonia, et efficacia signa gratiæ, atque bonæ in nos uoluntatis Dei, per quæ inuisibiliter ipse in nobis operatur, nostrámque fidem in se, non solum excitat, uerumetiam confirmat.

Duo à Christo Domino nostro in Euangelio instituta sunt Sacramenta, scilicet Baptismus et Cœna Domini.

Quinque illa uulgo nominata Sacramenta, scilicet, Confirmatio, Pœnitentia, Ordo, Matrimonium, et Extrema unctio, pro sacramentis euangelicis habenda non sunt, ut quæ partim à praua Apostolorum imitatione profluxerunt, partim uitæ status sunt in scripturis quidem probati, sed sacramentorum eandem cum baptismo et cœna Domini rationem non habentes: quomodo nec Pœnitentia, ut quæ signum aliquod uisibile seu cæremoniam a Deo institutam non habeat.

Sacramenta, non in hoc instituta sunt à Christo, ut spectarentur, aut circumferentur, sed ut ritè illis uteremur: et in hijs duntaxat qui dignè percipiunt, salutarem habent effectum: qui uerò indigne percipiunt, damnationern (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt.

Compare: Article XXV

XXVI. Ministrorum malitia non tollit efficaciam institutionum diuinarum.

Qvamuis in Ecclesia uisibili bonis mali semper sint admixti, atque interdum ministerio uerbi et sacramentorum administrationi præsint, tamen cùm non suo sed Christi nomine agant, eiúsque mandato et autoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in verbo Dei audiendo, tum in sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur, quoad eos qui fide et ritè sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem CHRISTI et promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur.

Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinent, ut in malos ministros inquiratur, accusentúrque ab hijs, qui eorum flagitia nouerint, atque tandem iusto conuicti iudicio, deponantur.

Compare: Article XXVI

XXVII. De Baptismo.

Baptismus non est tantum professionis signum ac discriminis nota, qua Christiani à non Christianis discernantur, sed etiam est signum Regenerationis, per quod tanquam per instrumentum rectè baptismum suspitientes, ecclesiæ inseruntur, promissiones de Remissione peccatorum atque Adoptione nostra in filios Dei, per Spiritum sanctum uisibiliter obsignantur, fides confirmatur, et ui diuinæ inuocationis, gratia augetur.

Baptismus paruulorum omnino in ecclesia retinendus est, ut qui cum Christi institutione optimè congruat.

Compare: Article XXVII

XXVIII. De Cœna Domini.

Cœna Domini non est tantùm signum mutuæ beneuolentiæ Christianorum inter sese, uerum potiùs est sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeo ritè, dignè et cum fide sumentibus, panis quem frangimus, est communicatio corporis Christi: similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis Christi.

Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia, ex sacris literis probari non potest, sed apertis scripturæ verbis aduersatur, sacramenti naturam euertit, et multarum superstitionum dedit occasionem.The following clause against the real presence and ubiquity of Christ's body was here added in the Parker Latin MS., but struck out in the Synod: 'Christus in cœlum ascendens, corpori suo Immortalitatem dedit, Naturam non abstulit humane enim nature veritatem (iuxta Scripturas), perpetuo retinet, quam uno et definito Loco esse, et non in multa, vel omnia simul loca diffundi oportet. Quum igitur Christus in celum sublatus, ibi usque ad finem seculi permansurus, atque inde, non aliunde (ut loquitur Augustinus) venturus sit, ad iudicandum viuos et mortuos, non debet quisquam fidelium, et carnis eius, et sanguinis, realem, et corporalem (ut loquuntur) presentiam in Eucharistia vel credere, vel profiteri. Corpus tamen Christi datur,' etc.

Corpus Christi datur, accipitur, et manducatur in cœna, tantùm cœlesti et spirituali ratione. Medium autem quo Corpus Christi accipitur et manducatur in cœna, fides est.

Sacramentum Eucharistiæ ex institutione Christi non seruabatur, circumferebatur, eleuabatur, nec adorabatur.

Compare: Article XXVIII

XXIX. De Vtraque Specie.

Calix Domini Laicis non est denegandus: utraque enim pars dominici sacramenti ex Christi institutione et præcepto, omnibus Christianis ex æquo administrari debet.

Compare: Article XXX

XXX. De unica Christi oblatione in Cruce perfecta.

Oblatio Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio, et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus quam actualibus. Neque præter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio. Vnde missarum sacrificia, quibus uulgo dicebatur, Sacerdotem offerre Christum in remissionem pœna aut culpæ pro uiuis et defunctis, blasphema figmenta sunt, et pernitiosæ imposturæ.

Compare: Article XXXI

XXXI. De Coniugio Sacerdotum.

Episcopis, Presbyteris, et Diaconis, nullo mandato diuino præceptum est, ut aut cœlibatum uoueant, aut à matrimonio abstineant. Licet igitur etiam illis, vt cœteris omnibus Christianis, vbi hoc ad pietatem magis facere iudicauerint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.

Compare: Article XXXII

XXXII. Excommunicati uitandi sunt.

Qvi per publicam Ecclesiæ denuntiationem ritè ab unitate ecclesiæ præcisus est et excommunicatus, is ab uniuersa fidelium multitudine, donec per pœnitentiam publicè reconciliatus fuerit, arbitrio Iudicis competentis, habendus est tanquam Ethnicus et Publicanus.

Compare: Article XXXIII

XXXIII. Traditiones Ecclesiasticæ.

Traditiones atque cæremonias easdem, non omnino necessarium est esse ubique aut prorsus consimiles. Nam et uariæ semper fuerunt, et mutari possunt, pro regionum, temporum, et morum diuersitate, modo nihil contra uerbum Dei instituatur.

Traditiones et cæremonias ecclesiasticas quæ cum uerbo Dei non pugnant, et sunt autoritate publica institutæ atque probatæ, quisquis priuato consilio uolens et data opera publicè uiolauerit, is, ut qui peccat in publicum ordinem ecclesiæ, quique lædit autoritatem Magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias uulnerat, publicè, ut cœteri timeant, arguendus est.

Quæ libet ecclesia particularis, sine nationalis autoritatem habet instituendi, mutandi, aut abrogandi cæremonias aut ritus Ecclesiasticos, humana tantum autoritate institutos, modò omnia ædificationem fiant.

Compare: Article XXXIV

XXXIV. Catalogus Homiliarum.

Tomus secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic Articulo subiunximus, continet piam et salutarem doctrinam, et hijs temporibus necessariam, non minus quàm prior Tomus Homiliarum quæ æditæ sunt tempore Edwardi sexti. Itaque eas in ecclesijs per ministros diligenter et clarè, ut à populo intelligi possint, recitandas, esse iudicamus.

De recto ecclesiæ usu. Aduersus Idololatriæ pericula. De reparandis ac purgandis ecclesijs. De bonis operibus. De ieiunio. In gulæ atque ebrietatis uitia. In nimis sumptuosos uestium apparatus. De oratione siue precatione. De loco et tempore orationi destinatis. De publicis precibus ac Sacramentis, idiomate uulgari omnibusque noto, habendis. De sacrosancta uerbi divini autoritate. De eleemosina. De Christi natiuitate. De dominica passione. De resurrectione Domini. De digna corporis et sanguinis dominici in cœna Domini participatione. De donis spiritus sancti. In diebus, qui uulgo Rogationum dicti sunt, concio. De matrimonij statu. De otio seu socordia. De pœnitentia.

Compare: Article XXXV

XXXV.

Libellus de Consecratione Archiepiscoporum & Episcoporum, & de ordinatione Presbyterorum & Diaconorum æditus nuper temporibus Edwardi sexti, & autoritate Parlamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad eiusmodi consecrationem & ordinationem necessaria continet, & nihil habet quod ex se sit aut superstitiosum aut impium.

Itaque quicunque iuxta ritus illius libri consecrati aut ordinati sunt ab Anno secundo prædicti Regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut in posterum iuxta eosdem ritus consecrabuntur aut ordinabuntur ritè, ordine, atque legitimè, statuimus esse & fore consecratos & ordinatos.

Compare: Article XXXVI

XXXVI. De ciuilibus Magistratibus.

Regia Maiestas in hoc Angliæ Regno ac cœteris eius Dominijs, iure summam habet potestatem, ad quam omnium statuum huius Regni, siue illi ecclesiastici sunt siue non, in omnibus causis suprema gubernatio pertinet, & nulli externæ iurisdictioni est subiecta, nec esse debet.

Cum Regiæ Maiestati summam gubernationem tribuimus,. quibus titulis intelligimus animos quorundam calumniatorum offendi: non damus Regibus nostris aut uerbi Dei aut sacramentorum administrationem, quod etiam Iniunctiones ab Elizabetha Regina nostra nuper æditæ, apertissimè testantur: sed eam tantùm prærogatium, quam in sacris scripturis à Deo ipso omnibus pijs Principibus, uidemus semper fuisse attributam, hoc est, ut omnes status atque ordines fidei suæ a Deo commissos, siue illi ecclesiastici sint, siue ciuiles, in officio contineant, & contumaces ac delinquentes, gladio ciuili coerceant.

Romanus Pontifex nullam habet iurisdictionem in hoc regno Angliæ.

Leges Ciuiles possunt Christianas propter capitalia et grauia crimina morte punire.

Christianis licet et ex mandato Magistratus arma portare, et iusta bella administrare.

Compare: Article XXXVII

XXXVII. Christianorum bona non sunt communia.

Facultates & bona Christianorum non sunt communia quoad ius & possessionem, vt quidam Anabaptistæ falso iactant. Debet tamen quisque de hijs quæ possidet, pro facultatum ratione, pauperibus eleemosynas benigne distribure.

Compare: Article XXXVIII

XXXVIII. Licet Christianis Iurare.

Qvemadmodum iuramentum uanum & temerarium à Domino nostro Iesu Christo, & Apostolo eius Iacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur: ita Christianam religionem minimè prohibere censemus, quin iubente Magistratu, in causa fidei & charitatis, iurare liceat, modò id fiat iuxta, Prophetæ doctrinam, in iustitia, in iudicio, & ueritate.In the Forty-two Articles of Edward VI. there are four additional Articles—on the Resurrection of the Dead, the State of the Souls of the Departed, Millenarians, and the Eternal Damnation of the Wicked.

Compare: Article XXXIX